- ATARANTES seu ATRANTES
- ATARANTES, seu ATRANTESapud Steph. Πἱανὸς δὲ εν Α᾿χαϊκῶν δευτέρα, Α᾿τάραντας μετ᾿ αὐτοὺς εἶναί φησι καὶ Α῎τλαντας. Rhianus autem Achaicorum secundô, Atarantes post eos esse ait, et Atlantes. Populi Africae, Garamantibus vicini; qui nullum proprium inter se vocabulum habent et Solem orientem atque occidentem dirâ imprecatione laceslunt. Α᾿φάραντες perperam, apud Stobaeum, ut et Atlantes, apud Solinum c. 31. ubi illos a reliquis Atlantibus, decem dierum inter vallô, removet. Vide de illis Salmas. ad Solin. p. 410.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.